Latin
ERROR LVII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 150
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis rursus ita sensisse Alexandrum suspitionem facit locus Plinii, quem in sua aeditione tanquam castigatum defen dere conatur. Is est in libro undecimo, cap. xxvij. ubi in hunc mo dum legendum esse contendit: Sub ea minor lingua, quae nulli oua „generantium, opera eius gemina duabus interpositae fistulis. Interior earum appellatur Arteria, ad pulmonem atque cor pertinens, hanc operit in epulando Epiglossis, spiritu ac uoce illac meante, ne si cibus ac potus in alienum deerrauerit tramitem, torqueat. Altera exterior est, appellantur sane Gula, qua cibus atque potus deuoratur. At locum hunc Plinii esse deprauatum, praeter iam dicta, ostendit exemplar hoc Plinianum, quod nuper ex officina Frobe niana, opera ac industria Erasmi uiri &linguarum &omnigenarum rerum peritia eminentissimi, prodiit castigatissimum, in quo is locus sic pingitur: Sub ea minor lingua Epiglossis appellata. nulli oua generantium opera eius gemina, duabus interposita fistulis. Exterior earum appellatur Arteria, ad pulmonem atque cor pertinens. Hanc operit in epulando, ne spiritu ac uoce illac meante, si potus cibusue in alienum deerrauerit tramitem, torqueat. Altera interior est, appellatur sane Gula, qua cibus atque potus deuoratur. Sic legendo Plinii uerba alter etiam grauissimus error tollitur. Nam si, ne, prohibitiua particula pręponatur uerbis illis si potus, &non prioribus, legendo ne si spiritu, illud sequetur absur dum, asperam arteriam eodem momento temporis opertam esse &apertam. Siquidem in epulando operitur, spiritu uero ac uoce meante aperitur. Nam ea operta a minore lingua neque uox, neque spiritus per eam potest meare. Caeterum quicquid sit de Alexandro, non potest tamen ab errore in eo excusari, quod asperam arteriam φάρυγγα Graecis appellari dicit. Nam Pharynx proprio &usitato significato, interioris oris spatium, ad quod pertingit extremum gulae ac gutturis, significat. Testis Galenus lib. iiij. de Tuenda Sanitate, in eam sententiam scribens: Fauces uero internum „oris locum, ubi simul conueniunt &gula &gutturis partes extre „mae. Et in Commentatione Aphorismi xxxiiij. quartae Aphorismorum particulae, spatium quod gulam &guttur praeiacet, nomi nat fauces. In quo significato &ab Homero in I. Odyss.