Latin
ERROR II
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Arabum uero mannam mollire aluum, diutina iam ex perientia comprobatum est, ob id prolixiori demonstratione non opus habet. Mannam autem Graecorum adstringendi ui esse prae ditam, testatur in primis Dioscorides libro primo, cap. Ixxx. de Manna ita tradens: Μάννα δὲ λιβάνου δόκιμος ἐστιν ἡ λευκὴ καὶ κα „θαρὰ ἐυχόνδρος. δυναμιν δὲ ἔχει τὴν καὶ ὁ λιβανωτός. Id est. Man „na thuris probatur, quę candida &pura, uelutque thus grumosa est Thuri autem eandem uim habet. Thus uero habere uim adstringendi, &cruenta uulnera glutinandi, satis ex capite lxxviii. lib primi Dioscoridis liquet. Item Mannam adstringere multo clari us indicat Galenus lib. V. Thera. metho. cap. iiii. in hunc modum scribens, Est autem Manna medicamentum quod magis quam thus adstringit. Idem quoque docetlib. Thera. metho. xiii cap. ii. dicens, Manna est purgamentum thuris, leui adstrictione praedita, atque hoc etiam nomine thure ipso ad nonnulla utilior. Thus enim pu „ris tantum mouendi facultatem obtinet, ut pote nullam adstrin „gendi uim habens. Mannae uero, etiam corticis thuris paululum s est admixtum, unde scilicet adstringendi uim habet. Ex quibus iam satis constat Mesuen, tribus locis falso Galenum citasse. Primo de simplicibus medicamentis capite de Manna, ubi Galenum man nam cum Scammonia permiscuisse scribit. Secundo, eodem li bro capite de Scammonia, ubi iterum impudenter Galenum Scam moniam cum sexcuplo mannae miscuisse asseuerat, Tertio, in Anti dotario suo ubi de medicinis solutius agit, confectionem quandam de Manna ex Galeni inuentione describens. Certum enim admo dum est, Mannam hanc de qua scribit Mesue, Galeni temporibus in usu Medicorum, ut diximus, non fuisse, proinde nec de ea quic quam scribere potuit, incognita enim prorsus erat. Vel si ullus eius apud Galenum antiquosque usus aut mentio fuit, certe non sub ea uoce fuit, sed potius sub uoce mellis aerei. Quamuis, ut errore decimo quinto clarissime ostendemus, hoc mel aereum alio nomi ne Saccharum dictum fuit. Praeterea ex praedictis facile iudicabunt stundiosi quantum Petrus Crinitus, lib. XXV. de honesta disciplina cap. vii. caecutiuerit. Is enim, &si alias oculatissimus sit, tamen Mannam graecorum eandem esse cum Arabum astruere nihilue ritus est. Idque talibus argumentis ostendere conatus est, quae ma gis, si ad iudicium exigas, diuersum probabunt. Proinde, caueant medicae VIII. medicae professionis Studiosi, nominis Mannae similitudine dece pti, eandem apud Graecos &Arabes recentioresque esse existiment, animaduertantque Antiquis in thure semper, in aerio autem melle nunquam usum eius uocis fuisse.