Latin
RRROR IIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 19
Unproofread scanNot analysed yet
ὅθεν ἐνόμιον τινὲς ἀνὸ εῖν αἵμα δρακοντος. Id est, Profundi coloris est. Eamque ob causam crediderunt quidam Draconis Sanguinem Cinnabarim esse. Opinionem hanc uulgarem secutus est &Plinius libro paulo ante citato. At eam de Sanguine Draconis opinionem esse falsam, liquet ex eo potissimum, quod Dioscorides de Cinnaba ri non libro secundo inter medicinas ex animalium sanguine sumptas, sed potius quinto inter metalla tractauit. Galenus quoque medicus nobilissimus, suo de Simplicibus medicaminibus libro ix. Cinna barim inter metallica recensuit. Auerrois pariter in Lib. V. Col liget Cap. xliii. Sanguinem Draconis inter metalla connumerat, adeo ut luce meridiana clarius sit Sanguinem Draconis non suc cum, sed potius metallum esse