Latin
ERROR V
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR V. Elirant Medici, inque pernitiem certam hon nis tendunt, qui Auicennam secuti, Napellum exitiale uenenum in potu propinandum putant. Radicis uero Pentaphylli succum, contra uenena po tentem, tanquam pernitiosum atque mortiferum damnant. Auicenna Cap. DIII. secundi Canonis scribit Napellum esse uenenum pernitiosum, destruens bibentem se. At mox oblitus eorum quę scripsit, capite eodem hunc potari suadent, dum inquit, Delet albaras linitum &bibitum. Quid quaeso absurdius aut dici aut scribi potuisset ab homine qui reliquorum se magistrum facit? Annotandum itaque, quod nostrae aetatis Herbarij Napellum no minant, hoc a Graecis latinisque Aconitum uocatur. Et id Plinio Lib. xxvii. Cap. ii teste, omnium uenenorum est ocyssimum. Quod etiam confirmat Galenus Lib. de Simplicibus Medicamen tis Cap. xx. ad Paternianum dicens, Aconitum ualde uenenatum esse. Ita &Dioscorides Lib. iiii. Cap. Ixxi. Aconitum inter uenena recenset, dum ait, κτένει παράλεις καὶ οῦς ελύκους καὶ πᾶν θηρίον ,κρεαδίοις ἐντιθέμενον καὶ παραβαλλόμενον.