Latin
3
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 3
Unproofread scanNot analysed yet
RISS MO, CHRISTIANISSIMOQVE PRINCIPI AC DOMINO, D. GEORgio Marchioni Brandenburgensi, Stetensium ac Pomeraniae Duci, &Norimbergae Burg grauio, Domino suo Clementissimo, Leonardus Fuchsius Medicus S. P. D. ON SVM NESCIVS Illustrissime Princeps, quantum Tuae Celsitudini ob non uulgarem in me munificentiam ac fauorem debeam. Quid enim, ut reliqua ta ceam, à Tua Celsitudine munisi centius gratiusque contingere potuisset, quam quod a uariis peregrina tionibus, quibus semper ferè obnoxium esse conueniebat, me se ceris immunem? quae non semel equidem, sed iterum atque iterum a dulcissimo literario ocio traxissent inuitum. Intelligebas sane in tempore, admodum molestas esse mihi multifarias istas profectio nes, exososque fore equestres illos strepitus, ob id studiis me consue tis committendum curasti, a quibus non sine magna molestia me distrahi animaduerteras. Verum, utcunque munificentiam tuam expertus sim, attamen hactenus grati hominis officium erga Celsitu dinem Tuam optare magis licuit, quam praestare. Malueram etiam ali quanto praestare serius, modo plenius. At ne frustra, citraque fructum omnem, hoc quicquid est temporis, quo a profectione mihi ferias esse uoluisti, perdere me suspicareris, citius hoc quod animo uoluebam perficere conatus sum. Et cum, Plinio lib. xxix. capite primo teste, nullum sit in Medicina mendatio periculum majus, quando in ea uel minimum erratum citra uitae humanae detrimen tum esse nequit, commode me facturum duxi, si recentiorum Medicorum errores, &eos quidem praecipuos, nam omnes quis posset?