Latin
EPISTOLA
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 4
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA in unum uolumen colligerem, collectosque Celsitudini Tuę dicarem: partim ut intelligeres me interim, dum peregrinatione abstineo, minime esse ociosum, utque animum meum laudibus tuis impense fauentem, tuaeque munificentiae haud immemorem declararem: partim etiam ut ex inclyti tui nominis praefatione lucubrationibus iisce meis fauoris nonnihil conciliarem. Quas enim ad te adfero, tanto majus patrocinium postulant, quanto plures sunt habiturae, qui easdem mire exosas habebunt. Eo autem libentius hanc scribendi prouintiam delegi, quod a nostra professione non esset aliena, quando trito etiam Graecorum prouerbio praeceptum sit, Quam quisque norit artem, in hac se exerceat: praeterea etiam, quod Studio sis nonnihil hoc meo labore prodesse sperauerim. Quare nemo existimet me id operis sumpsisse animo uel calumniandi, uel uenandae gloriae studio, uerum solius ueritatis amore, mortalitatisque tantum iuuandae caussa, quando aetati nostrae circa uera remedia caliganti, &futurae posteritati non parum conducere arbitratus sum, si Medicae artis Studiosi hoc pacto in meliorem uiam reduce rentur. Minime igitur factum, ut uiris, quantum illa ferebat aetas, doctis, multaeque lectionis detraherem, sed ne in omnibus simpliciores, nominis authoritate decepti, eorundem subscriberent sententiae, cum nullius nomini quantum ueritati sit deferendum. Pro inde, etsi antea per Leonicenum uirum in omni disciplinarum ge nere doctissimum, exactissimique iuditii hominem, ac per alios quosdam magni nominis uiros, non pauci Medicorum errores libris aeditis mundo proditi sint, attamen eosdem non omnes qui hic ha bentur, nec ordine aliquo, sed ut passim sese obtulerunt, attigisse certum est. Insuper omnia hic, ut aiunt, rudius ac planius, quam apud illos docentur. Quare ut omnes ordine quodam, &uno uelut fasce concinnatos haberent ueritatis Studiosi, hoc quicquid est la boris subire uolui. Et si magnitudo rei nonnihil deterruerit, tamen quod quouis labore ac instantia me assequi posse considebam, detrectandum non censui, potissimum cum constaret bo nos quosuis primos illos meos conatus ueluti quaedam praeludia. non esse aspernaturos. Morosos uero ueteris inscitiae propugnatores, barbariaeque sordibus contaminatos Medicos, cum uniuerso Sophistarum coetu, nihil moror, quando omni penitus eruditione atque iuditio careant, nec quicquam quod ipsi non didicerunt pensi habeant. Quibus certe multo iustius asini auriculas Dii dederint