Latin
ERROR XIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 37
Unproofread scanNot analysed yet
Summa eius dos septi Explet alopetias ex aceto illita. Additur oculorum medicamen tis. Fauces purgat cum melle sumpta. Vocem lympidam &cano ram facit. Suspiriosis tussientibusque iucunde medetur, cum resina terebinthina in cibo sumpta. Iam istis Arabum de Sandaraca placida confer, &nihil quod a praedictis pugnet offendes. Sed ne plus aequo uerbosior sim, unus Auicenna, qui Lib. II. Cap. DCXXVII. de Sandaracha in hanc sententiam scribit, sufficiat, In ipsa est stipu titas &proprietas retinendi sanguinem. Desiccat fistulas quando cum ea suffumigatur. Eius fumus prohibet catarrhos. Fluxum de nique sanguinis &asthma humidum sua exiccatione arcet. Vtuntur ea luctatores, ut difficultatem anhelitus non incurrant. Quare, ut finem tandem faciam, errasse Arabes uerisimile est, Sandaracam gummi statuentes, cum ex ueterum decreto potius lapis sit metallicus.