Latin
ERROR XIIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XIIII. Allucinantur Medici Iuniores, Theriacam, nobile antidotum, non a feris, sed Tiro nuncupantes, cuius etiam cum certa non habeatur scientia, nihil mirum, si eos non praestet effectus, quos de ea ueteres pollicentur. Frigidum plane est Barbarorum commentum Theriacam non ἀτὸ τῶν θηριῶν, Hoc est, a feris, contra quorum uenena exhibetur, aut quae in eiusdem compositione miscentur, sed a Tiro serpente, quem huic antidoto addere oporteat, nomen traxisse. Frigidius autem multo est quod Nicolaus ac eius imitatores eandem Galenen a Galeno Medico dictam existimant, quum potius, teste Galeno in suo de Theriaca ad Pamphilianum libro, a tranquillitate quam aegris afferre solet, sic nominata sit, γαλήνη enim Graecis tranquillitas est. Verum XIX. Verum ad ista tanquam leuioris operae conniuendum erat, nisi maiora in huius antidoti compositione errata committerent. Nam neque serpentem illum norunt, quem Tirum uocant, neque pleraque alia, quae in eadem compositione iunguntur.