Latin
ERROR XIIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Quin &Marruuia uenit de gente Sacerdos, Fronde super galeam, &felici comptus oliua, Archippi regis iussu fortissimus Vmbro, Vipereo generi &grauiter spirantibus hydris, Spargere qui som nos, cantuque manuque solebat, Mulcebatque iras, &morsus arteuabat. Syllius quoque Italicus libro octauo de Marsis ita loquitur Hae bellare acres norant, ac Marsica pubes, Et bellare manu, &Che lydris cantare soporem. Vipereumque herbis hebetare &carmine dentem. Lubens hic praetereo errores Auicennae quos in Theriaces descriptione commisit, sicut est quod bis repetit Centaurium, ac Pentaphyllon praetermittit, de quibus omnibus, si placet, Nicolaum Leonicenum, uirum in omni doctrinarum genere exercitatissimum legito. Nos in praesentiarum hoc solum demonstremus, quod nostra aetate uerae Theriaces non habeatur certa cognitio, quando multa existant simplicia medicamenta, ad eiusdem compositionem necessaria, quae nostro hoc aeuo neque à Graecis, neque à Latinis, nedum a Barbaris cognoscantur. Quemadmodum sunt Balsamus, Myr rha, Rheon, Amomum, Cinnamomum, Cassia, Schoeni anthos, Dictamnum, Petroselinon, Scordion, Thlaspi, Hedychroum Ma lagma, quod Alindaracaron Arabes uocant. Aspalathon, Calamus odoratus, &alia multa. Primum omnim uerum Opobalsamum uel ad nos non affertur: uel si adfertur, tanti precij existit, ut totius antidon precium pręuertat. Duodecim enim drachmas, praeter id quod in Hedychroo apponi debet, tota Andromachi compositio recipit, ut uidere licet apud Galenum libro de commoditatibus Theriaces ad Pisonem. Vix etiam credibile syncerum &recens ad nos asporta ri, quando Dioscoride &Galeno testibus multifariam adulteretur balsami liquor. Argumento est, quoniam is qui ad nos affertur, co lore, odore, substantia, longe a uero distat. Quod mox comperiet, qui eundem cum Dioscoridis aut Galeni descriptione contulerit. Insuper non optima tantum, uerum etiam bona Myrrha caremus. Nam quae passim Myrrhae loco habetur, non uidetur esse uera, non enim odorata est, ut ea quam Dioscorides Lib . i. Cap. Ixxv. de scribit, sed pro odoris suauitate teterrimum uirus obolet. Rheubar barum porro nostrum ab eo quod Antiqui descripserunt esse di uersum errore terio ostendimus. Verum Amomum, hoc est quali Dioscorides describit Libro primo Cap. xiiii. λευκὸν ἡ ὑπέρυθρον. πέρματος πῆρου, ὅμιον βοξυδίοις, βαρὺ, σφόδρα ενῶδς, δέγα εὑρώτος XX.