Latin
MEDICORVM
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 40
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICORVM. εὑρῶτος, καὶ δριμὸ, σκνον τὴν γεῦσιν, ἀ πλοῦν τὴν χρόαν καὶ ἐν τοῖ κίλον. Id est, candidum, modice ruffum, semine plenum, uua „rum racemis simile, ponderosum, ualde odoratum, sine Carie, acre, gustum erodens, simplici non uario colore, non arbitror esse quod passim in officinis uendunt. Praeterea Manardus, uir non uulgariier doctus, lib. vi. suarum Epistolarum medicinalium, con tendit id quod passim ex India, praecipue a Lusitani regis classe in Europam inuehitur, non esse uerum Cinnamomum: idque Galeni dictis ex Lib. de simplicibus medicamentis ostendere conatur. Cu ius nimirum sententiae ut non prorsus accedo, ita nec in uniuersum repugno. Nam Dioscoridem expendenti facile animum subit opinio, ex tot generibus Cinnamomi non optimum ad nos asporta ri, maxime si quis nostrum cum eo quod bonitate alia omnia ante cedit, commiserit. Caeterum Cassiam, qua nunc officinae utuntur, non esse ueram quam Dioscorides, ac alii ueteres describunt, ostensum est errore decimo. Idem quoque in Schoeniflore, quem nostri barbaro uocabulo Squinantum uocant, accidit. Nam qui passim in officinis prostant, festucae magis sunt quam flores. Lemnia etiam terra siue sigillata, quae passim uenditur, nec fasse nec uiribus uerae simi lis existit, quae debet esse rubri coloris, munda non ualde lenis, g stu non mordax, sed modicae astringens, tenax aliquo modo &lubrica, ita ui in aqua resoluta, similis fiat molli cerae. Portatur ex Lemno insula Graeciae, à qua Lemna uocata est, formulis paruis, quae antiquitus, teste Galeno lib. ix. cap. ii. de simplicibus medicamentis, imagine Dianae sigillabantur, unde &Lemnum sigillum a Grecis appellatur. Commentitium uero est quod Dioscorides Lib. V. cap. Ixvii. scribit incolas eam terram in pastillos conformam tes figura caprae signare. Nam Galenus cum aliarum rerum quae sunt in medicinae usu, tum huius praesertim terrae sigillatae diligen tissimus uestigator: ut qui, quemadmodum de se ipso scribit, logis itineribus ad Lemnam insulam nauigarit, ob nullam aliam caussam. nisi ut Lemnium &quomodo nasceretur, &quale nam esset, ocu lis contemplaretur, Dioscoridem nominatim perstringit, signarique Dianae, non caprae signo à Sacerdote eius hanc terram adserit. Fas sum etiam est quod traditidem Dioscorides Lemniae terrae caprinum misceri sanguinem, id quod Galenus eodem etiam loco do cet. Proinde Galenus Dioscoridi in Lemniae terrae historia per omnia fere contrarius est. Verum Galeno tanquam oculato testi ea in re ma gis quam Dioscoridi accedendum est. Dictamno insuper omnino ca„ remus. Dioscoride nanque teste Lib. iii. cap. xxxiii. δέκταμνος πο ἔστι κρητικὴ δριμεῖα, λεῖα, ὁμοία λήχρνι. μείζω δὲ καὶ τναφαλοει λῆ τὰ φύλλα ἔχει.