Latin
ERROR XVI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XVI. Apsi sunt Auicenna &Serapio, herbam ex qua fit Ladanum, uel ut barbari uocant, litera addita Laudanum, Cissi, id est, hederae speciem dicentes. Auicenna ij. Canon. cap. CCCCxxxij. de Laudano sic scribit: Laudanum est humiditas pendens in pilis caprarum pascentium, &barbis earum, cum pascunt plantam, quae nominatur Cusus. Quibus sane uerbis Auicenna innuit, Laudanum esse speciem Cusi, id quod &cap. Clxxiij. manifestius indicat, dum inquit: Et una quidem specierum eius est, quae nominatur Laudanum. Cusum autem Auicenna corrupto uocabulo pro Cissum posuit, Miscuit autem &hoc capite Auicenna Hederae uires cum alterius