Latin
ERROR XVI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 47-3
Unproofread scanNot analysed yet
herbae, quae Ladanum fert, uiribus, id quod perspicuum erit, hoc caput de Cuso conferenti cum capite de Cistho apud Dioscoridem. Serapio quoque haud aliter quam Auicenna de Laudano scribit dicens: Laudanum colligitur ex una specie Cissi. Ex quibus etiam uerbis manifesto deprehendimus, eundem perinde ac Auicennam Hederae naturam, quae Graecis κισσός dicitur, non satis cognouisse: nec enim a Cisso, hoc est, Hedera, Cisthon herbam Ladaniferam secernere potuerunt, sed nominis uicinitate decepti, quae Cistho debentur, una tantum mutata litera, ad Cisson transtulerunt. Nam pingue XXIIII. pingue illud, quod a Lada herba, quae Graecis etiam κίδος dicitur, Ladanum nuncupatur, barbis hircorum adhaerescit, non de Cisso siue Hedera, sed de Cistho, quemadmodum Dioscorides, Galenus, Paulus, &alii ueteres uno consensu tradunt, colligitur. Dioscorides enim libro primo, cap. exix. de eo in hunc modum scribit: ἐστι δὲ κ ἕτερον ἔιδος κίσθου, καλούμενον ἐπʼ ἐνίων λῆδον.