Latin
ININOT
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 51
Unproofread scanNot analysed yet
Est &planta lacticiniorum „maiorum, cuius species sunt plures. Est enim quaedam magna ha „bens folia, &subtilia. Est &parua habens folia sicut folia oliuae, „&spissa nimis: &est folia habens crispa &aspera: &ex eis aliud „est colorem habens uiridem, &aliud habens colorem subnigrum. Serapioni per omnia ferme cum praedictis conuenit, nisi quod ex genere lactariarum herbarum non facit. Ex quibus collige primum plantam, quae ab Arabibus Mezereon nominatur, Graecis esse eam, quam Chamelaeam uocant, ut constat, conferenti caput de Chamelaea apud Dioscoridem, cum iis, quae de Mezereon ex Arabum sententia iam retulimus. Dioscoridis enim lib. iiij. cap. clxij. de Chamelaea haec sunt uerba, χαμελαία κλῶνας μὲν ἔχει σπιθα μιαῖοις, ὁ δὲ θάμνος φοανώδης. φύλλα ἔχει ἐλαία παραπλούσια, λεπτότερα δὲ καὶ πυκνα καὶ πικρὰ, δάκνοντα τὴν γεῦσιν, καὶ χαρατʼ τοντα τὴν ἀρτηρίαν. Quod est, Chamelaea dodrantales habet ramulos, frutex surculosus, folia habet oleae similia, tenuiora tamen „&frequentia, amara, gustum erodentia, &scarificantia fauces. Haec omnia Arabes suo adscribunt Mezereon, adeo ut nullus, nisi talpa caecior sit, non uideat Mezereon Arabum, esse Graecorum Chamelaeam. Quae ideo hoc nomen apud Graecos sortita est, quia ha bet folia similia oliuis. Secundo ex Arabum descriptionibus colli ge, Auicennam &Mesuen in duplicem incidisse errorem. Primus est, quod Mezereon inter lactaria connumerant. Secundus, quia Chamaeleonem herbam cum Chamelaea siue Mezereon confundunt, quarum tamen non modo nominum, sed etiam naturae ratio diuersa est. Non esse autem Mezereon inter lactarias herbas collocandum, ex Dioscoride in primis manifestum sit, qui suae Chamelaeae nihil tale tribuit. Praeterea si herba esset ex habentibus lac, aliquam esse speciem Tithymalorum consequeretur, aut aliam quandam lactariam herbam, quorum tamen neutrum recte dici potest ut constat XXVI. ut constat ex Dioscoride, singulas Tithymalorum species, ac her bas reliquas lactarias describente. Quod uero multa Mezereon seu Chameleae tribuerint Arabes, quae magis Chamaeleoni conueniant, probari potest ex his, quas ipsi suo Mezereon adscribunt proprietatibus. Nam quod primum plures eiusdem faciunt speci es, album aliquod esse dicentes, aliquod uero nigrum, hoc nihil ad Mezereon attinet.