Latin
ININOT
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 52
Unproofread scanNot analysed yet
Nigrum enim &album non sunt Mezereo nis, id est, Chamelaeae fruticis differentiae, sed Chamaeleonis herbae aculeatae, cuius duo quidem genera, alterum albi, alterum nigri discrimine non modo a Dioscoride, sed etiam a Plinio distinguitur: immo ab ipso quoque Serapione, qui postea in alio loco &capite diuerso de Chamaeleone albo &nigro eadem fere scribit, quae de ambobus Dioscorides: neque tamen meminit se de eisdem herbis, capite de Mezereon fecisse mentionem, cuius tamen simplex species est secundum Dioscoridem, Plinium ac Paulum, qui omnes Chamaeleonem album &nigrum sui generis herbas fecerunt, a Chamelaea, id est, Mezereon differentes. Hunc eundem errorem repetens Auicenna ij. Canon. cap. CCClxxvij. Chamae leon, inquit, est species de Mezereon nigra, mortifera. Idem insuper Auicenna capite de Mezereon, proprietates eius enarrans, in hanc scribit sententiam: Omes species administrantur ad Morpheam, et albaras, et ad lentigines linitae exterius, &quandoque admiscetur ei sulphur. Colluitur os cum decoctione eius, &proprie decoctionis nigri, &sedatur dolor dentis. Quae singulae proprietates a Dioscoride libro tertio, capite decimo, non Chameleae, sed Chamae leoni nigro tribuuntur. Eius enim de Chamaeleone haec sunt uerba, δύναται δὲ ἡ ρίζα λεία μικέντος ἀντοῦ γαλκάνθου ὀλίγου, καὶ κεδρίνου ἐλαιον καὶ ὀξυγνιοὸ ψώρας ὀράγειν. σμήχει δὲ καὶ λειχοῦνας θεῖον καὶ ἄσφάλτον πρὸς λαβουσα καὶ συνεψηθεισα ὅξει καταχρησθεῖσα. διακλυζόμενον δὲ δʼ ἀφέψημα ἀυτῆς ὁδονταλείας παύει. Id est, Potest concisa radix, addito exiguo atramento sutorio, Cedrinoque oleo, &Axungia, scabies exterere. Abstergit &impetigines, admixtis sulphure &asphalto, in aceto cocta &inuncta. Colluuntur decocto eius utiliter in dolore dentes. Subiungit Auicenna, quod omnes species Mezereon administrantur ad impetiginem &ulce ra sordida cum melle, &eradicant cortices. Hoc quoque dictum, ut praecedens, falsum est, quia ista proprietas purgandi ulcera sordida, &quae Escharam habent cum melle, non est Chamaeleonis albi uel nigri, quos eodem capite Auicenna falso innuit esse species Mezereon, sed Chamelaeae tantum, ut habetur ex Dioscoride, cuius haec de Chamelaea uerba, αὐαλαμβανόμενα λεῖα τὰ φύπαμετὰ μέλιτος ἀνακαθαίρει τὰ ρύπαρὰ ἔλκη καὶ ἐσχαρωμεία. Quod ess Repurgant cum melle concisa folia, sordida, &quae crustas contraxerunt, ulcera.