Latin
ERROR XXIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 68
Unproofread scanNot analysed yet
Mas flore phoeniceo, foemina coeruleo, non altiores palmo, frutice tenero, foliis pusillis, rotundis, in terra iacentibus, nascuntur in hortis &aquosis. Porro effectus, qui deinde ab Auicenna adnotantur, hi Anagallidis proprii sunt, quemadmodum dum ait: Illa, quam nominauit Dioscorides, extrahit spinas &surculos, &facit adhaerere plagas. Hi enim a Dioscoride quoque tribuuntur Anagallidi, dum in eam sententiam scribit, ἐισὶ δὲ ἀμφότεραι πραῦντικαι, ἀφλέσμαντοι, σκολόπων ἐπισσαστικαί. Quod est, Leniendi uis utrique est, inflammationes arcent, surculos extrahunt. Easdem etiam proprietates Auicenna ipse, cum seorsum de utroque Anagallidis genere, cap. xxxiij. sub proprio tractat nomine Anagallidi adscribit. Adiicit tamen Auicenna superioribus aliam quandam proprietatem ex sententia Musaihach cuiusdam, quod scilicet eius iuuamentum est iuuamentum absynthii, quae certe non est Anagallidis, sed refertur a Paulo Aegineta de ea herba, quae proprie Myosotis, id est, Auricula Muris dicitur a graecis, qui eam ad occidendos uermes adhibet. Ideoque clarum admodum esse arbitror, Auicennam in uno eodemque capite quatuor herbas, natura &sigura differentes, miscuisse, primum referens ea quae Alsini, secundo quae Helxini, tertio quae Anagallidi, &postremum quae Auri culae Muris conueniunt.