Latin
ERROR XXIIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 68-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XXIIII. Gnorant nostrae aetatis Medici, per Auicennam Terroneae medicinae magistrum seducti, non sine magno multorum periculo, herbam, Pedem corui num nominatam priscis, à nostra esse diuersam. Nemo miretur me Auicennam erroneae medicinae magistrum principemque statuisse, cur enim eo nomine non dignus sit, qui reliquis tot errandi occasiones in re medica praestiterit, non uideo. Vtinam uero non tantae aliquando forent, ut istis uita humana pe riclitaretur, ita enim conniuendi nonnunquam subesset ansa. Proin de cum illa errandi occasio, quam Medicis iunioribus in herba Pe dis coruini praebuit, tanta sit, ut sine uitae humanae ultimo discrimi ne tolerari non queat, merito &hic inter reliqua eius errata locum PITONIV habebit. Nihil autem mirum, aliis errandi occasionem dedisse Auicennam, cum ipse, quid esset Pes coruinus, ignorarit: id quod non modo ambigua, uerum etiam contraria, quae de hac ipsa herba scribit, indicant. Canone enim secundo, cap. Dlxvij. de Pede cor uino in hunc modum disserit: Pes coruinus. Radix huius herbae cum decoquitur, confert solutioni uentris antiquae. Et dixerunt, Paulus, &alii, quod confert colicae, &efficit operationem hermo dactylorum absque nocumento. Quid, per Apollinem obtestor, istis uerbis obscurius? quid denique magis pugnans?