Latin
ERROR XXIIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 70
Unproofread scanNot analysed yet
„medicam. cap. xiij. Et Plinius lib. xxij. cap. xix. inquiens: Coronopus oblonga herba est cum fissuris. Seritur interim, quoniam radix praeclare facit coeliacis in cinere tosta. Est autem dubio procul herba illa, quam uulgo Capriolam, aut Sanguinariam, quod naribus apposita sanguinem eliciat: aut Pedem Galli nominant. Quam etiam sub galli cruris nomine describit Apuleius Madaurensis in libro de herbarum uirtutibus, cap. xliiij. in eum modum, Nasci amat herba Galli crus locis solidis, &circa uias, eius cacumen instar pedis galli. Non esse uero herbam hanc diuersam a Co ronopode ueterum, testatur Dioscorides, qui consimiliter admodum Coronopodem describit, γίνεται δὲ ἐν χέρσοις τόποις καὶ ἐν δώμασι καὶ ἐν ταῖς ὁδοῖς. Id est, nascitur locis incultis, aggeribus &uiis. Iuniorum autem Medicorum Pes coruinus longe alia a priori existit herba: ea enim exulcerandi uim habet, &non adstringendi, quemadmodum antiquorum, atque adeo extrinsecus appo sita, rodit, ampullasque excitat: eaque Dioscoridi &reliquis Graecis βαβάχιον, Latinis uero Ranunculus uocatur, quoniam ranis her baeque in eodem elemento natales sint, aut quod inter eius frutices frequentes inueniantur ranae. Medici uero iuniores non solum Pedem coruinum, sed etiam apium raninum &syluestre nominant. Sunt etiam, qui Risus apium adhuc appellant, genus &noxam eius indicantes. Nam ea in Sardinia plurima nascitur, quae si in cibo potuiue sumitur, mentis alienationem, &cum labrorum contractione eas conuulsiones facit, ut risus speciem uidentibus praebeat. Ab eoque affectu tristi &amaro nimis, dicterio Sardonius risus inter homines quondam iactabatur. Huius herbae, quam ueteres βατάχιον, a rana, cuius effigiem repraesentat, nominarunt, omnes quatuor faciunt species, eorumque folia &caulem, si apponantur humano corpori, uim exulcerandi habere, &escharam facere docent. Id quod facit Dioscorides lib. ij. cap. clxiij. de ea in hanc sententiam scribens, βαράχιον οἱ δὲ σέλινον ἄγριον καλοῦσι. τούτου πλείονα μὲν ἔστι ἔιδη. δύναμις δὲ μία διμεῖα, ἄγαν ἐλκωτική. Et paulo post, δύναμιν δὲ ἔχει τὰ φύλλα καὶ οἱ καυλοὶ ἀπαλοὶ κα, ππασσόμενοιελκωτικὴν καὶ ἐχαρωτικὴν μετὰ πόνου. Quod est, Batrachion, sunt qui Apium agreste nominant. Huius plura sunt genera. Vna tamen omnium uis acris, &in exulcerando efficacissima. Habent omnium folia &caules teneri impositi exulcerandi, urendique ignis modo, uim cum dolore. Subscribit Galenus lib. vi. de Simpli. Medic. cap. lxxvi. ita disserens: Genera huius plantae quatuor.