Latin
ERROR XXIIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 71
Unproofread scanNot analysed yet
Vir „tus omnium est acris, fortis in tantum, ut si extrinsecus apponantur exulcerationem faciant cum dolore. Neque dissentit Plinius lib. xxvi. „cap. xiij. ita scribens: Ranunculum uocamus, quem Graeci Batrachion, genera eius quatuor, omnibus uis caustica, si cruda folia imponantur, pustulasque ut ignis faciunt. Cogitent itaque ueritatis studiosi, quid detrimenti ex diuersitate ista duarum herbarum eiusdem appellationis non animaduersa acciderit. Arbitrati sunt enim qui dam, cum Pedem coruinum apud Auicennam ad podagricos do lores prodesse legissent, hanc nostram, quae Ranunculus dicitur intellexisse, adeoque ignorantes esse uenenum, in catapotiis deuorandum exhibuerunt. Quemadmodum Leonicenus, uir nunquam sine honoris titulo nominandus, scribit se nouisse Medicum, qui ex radice Pedis coruini, quibusdam aliis adiunctis, pilulas confici ebat, easque podagra laborantibus propinabat, non sine magno quorundam, qui eas accepere, periculo, donec tandem per eum sui erroris admonitus, à tam periculoso medicamento abstinuit. Quod si Medicus ille cognouisset, Coronopoda Graecorum esse diuersam a nostra, nunquam in animum induxisset, hanc aut in eatapotiis, aut alio quouis modo intus sine periculo adhiberi posse. Quare tu quisquis es, qui solidam medicinam ex animo sitis, disce aliorum periculo, delectumque legendis authoribus adhibe.