Latin
.IIIVXXX
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Et ut finem faciam, persuadet hoc quoque Paulus in sex to, quando hic Glaucium non aliter, quàm Auicenna suum Memite refrigerare, καὶ ἐροσπέλατα θραπεύειν τὰ μὴ ἐσχυρὰ. Hoc est Sacros ignes non admodum ualidos curarem asserat. RROR. XXIX. Aecutiunt, qui Phaselum legumen, à Phaseolo seu Phasiolo, quod idem est Dolicho, diuer sum esse non uident. Diuersa esse inter se legumina, Phaselum &Phaseolum seu Phasiolum, primum omnium manifestum fit legenti Galenum libro primo de Alimentis, qui de iis tanquam diuersis leguminibus, na turaque &figura plurimum differentibus, in diuersis etiam capitibus agit. Capite enim xxi. eiusdem libri, Galenus Phaselum scribit mediocritatem quandam seruare inter ea, quae boni &mali succi sunt, atque quae facile, &quae difficile concoquuntur: quae tarde, &quae cito excernuntur, inter ea quae inflant &non instant, quae parum, &quae multum nutriunt. Praeterea nullam qualitatem efficacem habere ait, sicut alia habentia succos aut acerbos, aut adstringentes, aut salsos, aut dulces, aut amaros. Addit aliquos Phaselum ma ceratum donec proueniant radices, ablutumque in Garo subducendi uentrem gratia ante alios cibos sumere, atque magis, postquam distributum fuerit, quam Foenum Graecum alere. Idque probat ex historia cuiusdam adolescentis Alexandrini, qui medicae arti operam nauans, quotidie pulte ex Phaselis utebatur, sanus tamen permansit, nec deteriorem corporis habitum, quàm antea habuit, nactus est. Subscribit Galeno Paulus Aegineta libro primo, cap. Ixxix. inquiens: Phaseli si macerentur donec radices proueniant, atque ex Garo ante cibum sumantur, uentrem subducunt, atque magis quam „Foenum Graecum alunt. Multo autem propius ad Galeni de Phaselis sententiam accedit Psellus, qui libro secundo de ratione uictus in hunc modum scribit: Phaselos aqua aspergunt, quoad radicem germenque ediderint, &ante reliquum cibum manducant ad citan dam aluum. Garo immersa nutriunt, succumque haec generant, cum „bene concoquuntur. Meliora Foeno Graeco, mediaque sunt inter bo „num &malum succum, siue concoquantur, siue minus, &inter „tarda, &celeria meatu, multùm nutrientia &parum. Phaseolum „