Latin
TIBUOTV
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
TIBUOTV „uero siue Phasiolum mox idem Galenus cap. xxiiij. tanquam legumen a Phaselo diuersum, sub Dolichi nomine depingit, docetque Phaseolos, per quatuor pronunciando syllabas, alias dici Dolichos, ad differentiam eorum, qui per tres syllabas Phaseli ap pellantur, de quibus antea egerat. Phaseolum autem esse eundem cum Dolicho, Paulus etiam Aegineta primo uolumine, cap. Ixxix. his uerbis confirmat, οι δὲ φασίολοι καὶ δέλιχοι καλούμενοι. Quod est, Phasioli, qui &Dolichi nominantur.