Latin
ERROR XXXI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XXXI. Allucinantur Medici recentiores, herbam Lichenen à Graecis nominatam, praeter omnem rationem Hepaticam uocantes, cum id nominis Eu patorio potius ueterum testimonio sit tribuendum. Herbam XLI. Herbam a recentioribus uocatam Hepaticam, esse eam, quam Dioscorides, Galenus, ac Graeci alii Lichenem nominant, facile ex utriusque descriptionibus deprehenditur. Nam quaecunque a Serapione ac aliis Hepaticae tribuuntur, haec omnia Dioscorides Licheni adscribit. Serapionis autem haec de Hepatica uerba: Hepati ca nascitur in lapidibus humectis, &cadit super eam ros uel gutta aquae.