Latin
ERROR XXXI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 82
Unproofread scanNot analysed yet
Virtus eius est, quae infrigidat frigiditate pauca, &desiccat, &abstergit. Et emplastrum cum ea factum, abscindit haemorrhogi am, &posita &cataplasmata etiam sedat apostemata calida, &cu rat impetiginem, &conferticteritiae. Haec descriptio in uniuersum quadrat cum Dioscoridis, quam tradit lib. iiij. cap. I. ita scribens, λειχὴν ὁ ἀθὶ τῶν πετρῶν. οἱ δὲ βρύον καλοῦσι. βρύον ἐστὶ προσεχόμενον ταῖς ἐνθρόσοις πέραις. εἶτʼ καταπλασθὲ αἱμορρανίας ἵστησι, καὶ φλεκονὰς παραιτεῖται, καὶ λειχῆνας θεραπεύει. ἀφελεῖ δὲ καὶ ἰκτερικοῦ μετα μέλιτος διαχριόμενον. σοματος δὲ καὶ δι ώτ της ρὲυματοσκοὺς παραιτεῖται. Quod est, Lichen petris adhae „rens. Sunt qui Muscum uocant. Muscus est roscidis petris adhae „rens. Hic emplastri modo impositus, sanguinis eruptiones sistit, in „flammationes compescit, &impetigines sanat. Inungitur idem uu liter ex melle suffusis felle, &in os linguamque destillationes cohibet. Itaque iam satis constat Lichenem Graecorum nihil ab Hepatica differre recentiorum. Falsum uero est, quod ex iunioribus quidam scribunt, hanc ideo Hepaticam dictam, quod hepati maxime pro sit. In quorum numero Platearius est, qui in eam sententiam scribit: Hepatica est herba crescens in aquosis &lapidosis, habet folia minuta, terrae lapidibusque adhaerentia, &dicitur Hepatica, quia praecipue hepatis est iuuatiua. Pandectarius quoque ex Galeni &Serapionis, ut uidetur, authoritate docet hanc herbam ualere contra lienis hepatisque obstructiones, &contra omnem hepatis morbum, cum tamen hi effectus Licheni neque à Galeno, neque a Serapione usquam tribuantur, id quod ex Serapionis uerbis paulo supra ad ductis patuit. Quod autem Galenus nihil tale docuerit, indicant eius uerba de Lichene libro Simplicium Medica. vij. cap. Ixx. ubi ita disserit: Lichen, qui in petris, quidam Muscum uocant. Nomi natur autem ita, quia impetigines sanat. Est uero huic uis quędam abstergendi ac refrigerandi atque siccandi. Abstergendi uero &siccandi uirtutem habet a petra, refrigerandi autem ab aquositate: in humidis enim petris nascitur. Plinius praeterea lib. xxvi. cap. iiij. „Lichenem describens, nihil, quod cum recentiorum conueniat sen tentia, de ea refert. Sunt uero haec eiusdem uerba: Est aliud genus „Lichenis, petris tantum adhaerens, ut Muscus, qui &ipse illinitur. „Hic &sanguinem sistit uulneribus instillatus et collectiones illitus. Morbum quoque regium cum melle sanatore illito &lingua.