Latin
ERROR XXXI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 83
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his itaque locis manifestum sit, Lichenem perperam a iunioribus di ctam esse Hepaticam, quando ueterum testimonio hepati nihil conferat. Quod si uero quis Lichenem herbam prodesse hepati ea ratione contendat, quoniam de ipsa scribant ueteres, quod inctericis conferat: morbus autem, qui icterus nominatur, plurimum hepa tis uitio oriatur. Is etiam Dioscoride ac Plinio docentibus, discat non intra sumptam ad uitium ipsum tollendum, sed extra adhibitam, potius ad colorem natiuum ictericis recuperandum Lichenem herbam a Medicis prioribus commendari. Non est uero ara tione alienum, hanc ipsam herbam, quae, ut ait Galenus, abstergendo plurimum ualet, sicuti impetigines, ita alteram cutis in ictericis foeditatem delere. Propterea si qua herba est, quae ob excellentem iuuandi hepar proprietatem nomine Hepatica debeat insigniri, illa profecto est Eupatorium, quae etiam inde apud Graecos uidetur nominata, quod sit bona hepati. Cuius rei testis est Dioscorides, qui libro quarto, capite xxxviij. ita de Eupatorio scribit: B δεσπέρμα φ ἡ πόα μετʼ δινοο πινόμενα ἡ πάτικοῖς ὡφελεῖ. Id est, Bibitur uero semen herbaque ipsa cum uino utiliter iocinorosis. Hoc etiam confirmat Galenus lib. vi. de Simplicib. Medic. cap. xxxix. inquiens: Eupatorium hepatis obstructiones expurgat, atque insu„ per hepar corroborat. Non latet tamen Plinium scribere Eupato rium sic dictam ab Eupatore rege, a quo inuenta est. Vtcunque autem sit, certum est, Lichenem ueterum testimonio Hepaticam ap pellari non posse.