Latin
ERROR XXXVI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 91
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XXXVI. Rrat Pandectarius, Alibium herbam Eryngium Einterpretans, cum illa sit uerius, quàm Graeci Bu bonion, Latini uero Inguinariam uocant. Author Pandectarum in litera A. Alibium falsissime pro Eryn gio interpretatur, quando sit ea uerius herba, quae Inguinaria Lati nis dicitur. Id quod in hunc modum ostendimus. Cum Arabis Aliben uel Alhalibem sit inguen, aut abscessus qui fit in inguinibus, hoc quod etiam Pandectarius fatetur, consequitur necessario, ut Alibium sit Inguinaria herba, quae id nominis sortita est, quod prosit inguinibus. At quid opus multis in re omnium apertissima? Annotandum tamen, eandem herbam alio nomine a nostris appellari Stellariam, a positura &forma, quibus stellae modo radiatur. Graeci uero non solum a foliorum situ &figura ἀστέρα, sed etiam, quoniam inguinibus, quae Bubones illi appellant, tam pręsenti remedio me detur, ut adalligata tantum medicinam in eo malo homini faciat, Bubonium uocarunt. Id quod testatur in primis Paulus Aegineta his uerbis, ὁ δὲ ἀττικὸς ἀστὴρ ἡ πόα ἂν καὶ βουβώνιον δι ἀντὸ καλον σι οὐ μόνον κατα πλαττόμενον ἀλλὰ περιαπτόμενον ἀφελεῖν πεπί στινται. Id est, Atticus autem Aster herba, quam Bubonium, id est, „inguinalem ob hoc ipsum uocant, non tantum emplastri modo im „posita, uerum adalligata etiam prodesse creditur. Describit uero &Dioscorides hanc herbam libro quarto, cap. cxi. in hunc modum, „ἀστὴρ ἀττικὸς, πορφυροῦν ἢ μάλινον, ὥσπερ αὐθιμίδος κεφάλιον „ποριχιδὲς. ἔχει δὲ φυλλαρια ἀστέρι ὅμοια, τὰ δὲ ποεὶ οὖν καύλου φύλλα ὑπομηκη καὶ δασία. Quod est, Aster Atticus lignosus caulis, in XLVI.