Latin
ERROR XXXVI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 92
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICORVM. lis. in summo habens florem purpureum &luteum, ueluti Chamaeniali capitulum, undique per orbem in cisuris diuisum. Folia au tem habet stellae similia, quae uero circa caulem folia oblonga &densa. Haud dissimiliter eandem depingit Plinius lib. xxvij. capite quinto, inquiens: Aster ab aliquibus Bubonion appellatur, quo niam inguinum praesentaneum remedium est. Cauliculus foliis oblongis duobus aut tribus, in cacumine capitula stellae modo radia ta. Praeterea non praetereundum, quod apud Auicennam secundo Canonis, cap. xxvij. falso scribatur Atratisus, pro Aster Atticus, ita ferè omnia herbarum nomina apud eundem corrupta sunt. Verum hic finem de hoc Pandectarii errore faciamus, cuius equi dem hominis errata uniuersa si quis prosequi uellet, nunquam sinem sortiretur, adeo omnes fere paginae erroribus scatent. Nos ta men cogitamus aliquando conscribere Pandectas omnium earum rerum, quae ad Graecam Latinamque medicinam spectant, ut tandem consulatur iis, qui mendacissimi hominis Pandectarii interpretationibus seducuntur. Atque hic primi Tomi, continentis ea quae ad plantarum ac Medicae rei notitiam attinent errata, finis esto. CVNDVS, ERRORES CONTInens, qui ad Medendi Methodum attinent.