Latin
PROPOSITIO IX
Leopold Biwald, Physica generalis 110
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IX. Drincipia corporum sunt substantiae simplices, vi motrice preditae. 159. Corpora enim ultimo resolvuntur in entia simplicia (156) quae substantiae sunt (158. Corol.) ,&quidquid in corporibus activitatis est, substantiis illis simplicibus tribui debet (158); activitas quoque corporum vi motrice definitur (153): his igitur substantiis vis Corpora igitur resolmotrix tribuenda est. vuntur ultimo in substantias simplices vi motrice praeditas, hae proinde illorum principia, seu elementa sunt. Quoniam praeterea omnia ea, quae in corporibus notantur (153. ),per motiones varias exponi possunt, sequitur, in substantiis his simplicibus vi motrice praeditis eorum omnium rationem contineri, quae corporibus insunt, id quod superius (151.) ad principii notionem pertinere diximus. SCHOLIONI. Substantias has simplices, ex quibus corpora omnia coalescere asserimus, P. Boscovich puncta indivisibilia, ac inextensa appellat. SCHOIIONA. Puncta haec a Mathematicis, aut Zenonicis punctis, ex quibus corpora omnia componi veterum quidam existimarunt, vi activa, quam illis tribuendam diximus, discrepant, solamque simplicitatem cum illis communem habent. SCHOARTICVLVS III. III SCHOLION 3.