Latin
PROPOSITIO IX
Leopold Biwald, Physica generalis 111
Unproofread scanNot analysed yet
Sententia haec nostra de principiis corporum cum Leibnitii monadibus in eo convenit, quod elementa corporum ponamus substantias simplices, quales sunt Leibnitii monades. Vires activae, quas iis tribuimus, ad mentem Newtoni sunt; quanquam &Leibnitium non satis sibi constantem in ea sententia fuisse viderimus (135. Schol. 2.) . Rationem, qua puncta haec vim suam motricem exerunt, ex phaenomenis eruit P. Boscovich. &ad unam simplicem naturae legem, quam is legem virium appellat, redegit: hanc nos inferius exponemus. ARTICVLVS III. Respondetur obiectionibus. 160. Tundamentum praecipuum huius sen-Obiectio C. Iisti. tentiae, quod nempe in resolutione entium compositorum tandem ad entia simplicia deveniendum sit, expugnandum sibi sumsit Cl. Iusti in Dissertatione, quae praemium retulit in Academia Berolinensi Anno 1747. In hac Dissertatione systema monadicum Leibnitii refutat Cl. Author, eaque occasione, quae de substantiis simplicibus tradidere Wolffius, aliique, ad examen vocat. Argumentum eiusdem praecipuum, quod demonstrationis titulo condecorat, hoc est: ens compositum illud est, quod ex partibus certa ratione iunctis coalescit; sed quod ex partibus coalescit, nequit simul non coalescere ex partibus, vel nequit simul ex eo coalescere, quod non est pars, sive quod rationem partis non habet: igitur ens compositum nequit simul ex non partibus, sive ex eiusmodi entibus, quae rationem partis habere nequeunt, coalescere.