Latin
PROPOSITIO III
Leopold Biwald, Physica generalis 123
Unproofread scanNot analysed yet
Si dicas: corpus, quod moveri coepit, in motu perseveraturum, etiamsi vi nulla praeditum intelligatur, propterea quod se ipsum ad mutandum statum determinare nequeat. Respondeo, continuationem motus esse continuam motus, id est, effectus positivi productionem, quae propterea causam constanter applicatam, iugiterque agentem deposcat, quam nos dicimus esse vim ipsam motricem corporibus inditam. SCHOLIONS. Causam motus inchoati Peripatetici docuerunt esse impetum, id est, vim a movente potentia impressam mobili, realiter tum a movente, tum a mobili distinctam, atque ab utroque separabilem. Quodsi iam quaeras, quid sit is impetus, &cum existere seorsim queat, an corpus sit, an spiritus, an substantia quaevis ab his diversa, responsi omnino nihil feres. SCHOLION6. Causam motus continuati putarunt nonnulli esse aerem ad tergum corporum, quae in eo moventur refluentem, eaque urgentem. Sed haec opinio sustineri nequit: nam 1. dum rota celerrime circa axem volvitur, aer recurrens locum nullum habet. 2. Corpora in vacuo Boyleano motum pariter continuant, quin &maiori temporis intervallo moveri pergunt, quam in aere libero. 3. Aer anterior a corpore moto compressus tantundem resistit, quantum posterior corpus urget. 4. Aer rectius pro obstaculo motus habetur, cum, ut supra vidimus, is in causa sit, quod pendulorum oscillationes continenter diminuantur, ac tandem penitus cessent. SCHOLION 7. Ex his denique intelligitur, corpora movere se virtute, &efficacia propria, ita tamen, ut ab aliis extra se positis determinentur ad habendam certam directionem, &celeritatem. Dici item possunt movere alia corpora, quatenus eadem ad habendam certam directionem, &celeritatem determinant. SCHOLIONS. Has itaque corporum determinationes, actiones eorundem in se invicem appellabimus. PROActiones corporum in se mutuae sunt.