Latin
PROPOSITIO III
Leopold Biwald, Physica generalis 124
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim vis corporum tanquam entium compositorum tribuenda sit unice substantiis illis simplicibus, ex quibus ea coalescunt, substantiae illae, sive puncta indivisibilia, &inextensa vi illa praedita sunt: possunt igitur movere se ipsa efficacia propria, possunt item puncta alia extra se posita ad varias motuum directiones, &celeritates habendas determinare. Quod si igitur concipiantur puncta eiusmodi duo A, &B, si punctum A determinat punctum B distans a se intervallo AB ad habendam quamvis directionem, &celeritatem; punctum B, quod eiusdem cum puncto A naturae est, punctum A ad similem directionem &celeritatem habendam determinabit; erit igitur actio horum punctorum, ac proinde etiam corporum, quae ex iis conflantur, mutua. SCHOLION. Quodsi ergo iam sint corpora duo A &Be, quorum mutua in se invicem actio consideretur, videndum erit, quaenam in singulis punctis massae A determinationes oriantur ex singulis punctis massae B, &vicissim quaenam in singulis punctis massae B oriantur determinationes ex actionibus singulorum punctorum massae A.