Latin
PROPOSITIO V
Leopold Biwald, Physica generalis 125
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION 2. Peripatetici contactum corporum ad agendum necessarium esse iudicarunt propterea, quod censerent, a corpore impingente impetum produci debere in corpore sive quiescente, sive lentius praecedente: qui cum ex eorum mente e corpore uno in alterum transiret, neque (utpote accidens) sine subiecto existere posset, corpora in se agentia vel immediate, vel saltem mediante alio corpore, in quo velut fulcro, sive sustentaculo impetus ille reciperetur, contingere sese debere pro indubitato habebant. SCHOLION 3. Dum corpora in se invicem agentia sese contingunt, ea dicuntur agere per impactum; dum vero certis intervallis seiunguntur, seseque mutuo ad habendas directiones varias, celeritatesque determinant, dicuntur agere per attractionem, siquidem ad mutuos sese accessus, per repulsionem vero, si ad mutuos a se invicem recessus sese determinent. SCHOLION 4. Vocibus attractionis, &repulsionis abstinere facile potuissemus: quod enim vulgo attractionem vocant, dicere licuisset vim corporum motricem efficientem accessum duorum corporum ad se invicem, &quod repulsionis nomine insigniunt, vim corporum motricem efficientem duorum corporum recessum a se invicem. Quod si quidem eos, quorum aures his vocibus offendi novimus, rationum momentis potius, quam praeconceptis animo opiniobus duci vidissemus, aut vero omissis vocibus istis eosdem in utilissimam hanc scientiam inclinandos iudicassemus, ipso opere id fuissemus praestituri; nunc vero satis habuimus, aperte docere, quid harum vocum nomine apud Physicos recentiores veniat.