Latin
PROPOSITIO V
Leopold Biwald, Physica generalis 124-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO V. Ad mutuas has corporum in se invicem actiones nulla est necessitas contiguitatis. 170. contiguitas aliud non est, quam determinatus quidam duorum corporum coexistendi modus: sed nullus determinatus coexistendi modus ad agendum necessarius est: ergo. SCHOLIONI. Propositione hac illud unum evincere intendimus, actionem in distans, quam vocant, nihil habere repugnantiae. Haudquaquam proinde contendimus, ad mutuam duorum corporum in se invicem actionem necessarium esse, ut ea certis a se intervallis removeantur: utrum vero horum in natura obtineat, e phaenomenis eruere conabimur.