Latin
SCHOLION
Leopold Biwald, Physica generalis 132
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si vis attratractiva in altiore quavis, quam inversa simplice distantiarum ratione crescat, absurda alia ex admissa in distantiis minimis vi attractiva consequi ostendit supra nominatus P. Boscovich (Theor. suppl. §. 4.) COR. I. Nullus igitur est corporum contactus mathematicus, seu stricte talis, qui tum habetur, cum duo corpora ita contigua sunt, ut inter ea non modo nihil interponatur, sed ne quidem interponi possit. Erit tamen contactus physicus, sive apparens, consistens in eo, quod duo corpora ita sint propinqua, ut inter ea nihil interponi posse videatur, quamvis reipsa intercedere quidpiam possit. COR. 2. Variae possunt esse corporum distantiae, quas ob organorum imperfectionem pro physico corporum contactu habemus. Ita certe diversa corporum solidorum specifica gravitas nos convincit, moleculas eorum, quae specifice graviores sunt, minus a se distare, quam eorum, quae specifice sunt leviores. At nostrorum sensuum iudicio omnes eae moleculae sese contingunt, sive continuum extensum formant. SCHOLION. Probationis nostrae secundae vis nequaquam infringitur dicendo: raritatem corporum ex eo ortum habere, quod, cum moleculae minimae, ex quibus corpora componuntur, diversis figuris praeditae sint, ex earum coniunctione intervalla plurima, sive pori oriri debeant. Ut enim hoc lubentes demus, illud tamen quaerere liceat, quamobrem factum sit, ut in tanta figurarum diversitate nunquam eius generis moleculae coniunctae sunt, ex quarum compositione massa corporea quantumvis exigua perfecte solida confurrexerit.