Latin
PROPOSITIO XII
Leopold Biwald, Physica generalis 132-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XII. Vis haec repulsiva agit in ratione quapiam inversa earundem distantiarum, ita ut distantiis in infinitum diminutis, vis ista in infinitum excrescat. 177. Quoniam enim corpora ad contactum &mutuum pervenire nequeunt (praec.) ,vis aliqua praesto esse debet, quae contactum omnem impediat, ac proinde par sit exstinguendae celeritati cuivis finitae, qua corpus unum in alterum impingere queat.