Latin
PROPOSITIO XII
Leopold Biwald, Physica generalis 133
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam vero, quo maior est celeritas corporis incurrentis, eo propius illud ad corpus quiescens, vel lentius praecedens accessurum est, vim hanc distantiis imminutis crescere, atque adeo in distantiarum harum ratione aliqua inversa agere oportet. SCHOLION. Hanc corporum in distantiis minimis repulsivam vim ex lege continuitatis P. Boscovich derivat. Consistit vero lex continuitatis in eo, quod omnes mutationes statuum fiant successive id est, transeundo per omnes status intermedios, quorum si aliqui, vel unicus etiam omitteretur mutatio status per saltum fieri diceretur. Postquam igitur legem continuitatis in natura existere, argumento ab inductione potissimum petito peculiari dissertatione ostendisset, id iam probandum sibi sumit, si corpora ad contactum stricte talem perveniant. legem hanc omnino violatum iri: nimirum si globus A celeritate 6 graduum impingat in globum B aequalis massae quiescentem, fore, ut globi incurrentis A celeritas per saltum mutetur, isque e 6 gradibus celeritatis transeat ad 3, non habitis antea 5, &4 celeritatis gradibus; pariter globum quiescentem a celeritatis gradus obtenturum, quin ante unum, &duos habuerit. Hoc certe nisi fiat, eventurum, ut globus incurrens A eodem tempore diversos celeritatis gradus habeat, vel cum quiescente globo B compenetretur; quorum neutrum cum admitti possit, dicendum potius esse, globum A haud unquam contingere globum B, sed ubi ad minimas distantias deventum fuerit, vi repulsiva globi quiescentis celeritatem incurrentis per gradus exstingui; parique modo vi repulsiva globi incurrentis gradus, singulos celeritatis in globo quiescente produci.