Latin
PROPOSITIO XIII
Leopold Biwald, Physica generalis 135
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc vero particularum fluidi in figuram sphaericam coniunctionem a pressione fluidi, cui immerguntur, haud provenire, vel ex eo liquet, quod pressio fluidi in ampliora latera ab, cdumaior sit, quam in latera minora ac, bd, quamobrem ex pressione fluidi complanatio potius, &figura oblonga, quam sphaerica oritura videtur. Accedit, quod particulae aquae in spatiis etiam ab aere vacuis in guttulas sphaericas coalescant. Pari ratione guttae duae eiusdem fluidi A, B, si insistant plano laevigato, a quo parum attrahuntur, cum ad exiguas distantias perveniunt, celerrime ad se accedunt, &in guttam unam maiorem C uniuntur. Quod si vero insistant plano, a quo ipsae quoque maiore vi attrahuntur, tum satis vicinae effectae, coniunguntur quoque, sed minus perfecte figuram oblongam AD* efformantes, collo in medio angustiore BCEF. Haec quidem vi repulsivae in distantiis minimis vim attractivam auctis aliquantum distantiis succedere comprobant, cuius actio ad aliquod iterum quantumvis perquam exiguum intervallum pertinet, cum constet, guttulas eiusmodi figuram sphaericam retinere, etiamsi leni calore moleculae minimae, ex quibus eae componuntur, a se aliquantum remotae fuerint: at vero attractioni huic repulsionem denuo succedere exinde liquet, quod eaedem particulae aquae vehementiori ignis actione in vapores conversae vim nanciscantur expansivam adeo magnam, ut obstacula quaevis, quibus forte constrictae tenentur, perrumpant: aereae item moleculae, quamprimum maiore numero copulantur, &in maiores massulas concrescunt, vim produnt elasticam, qua in majus se volumen expandunt, &ita ex aqua, aliisve fluidis, quibus immixtae fuerunt, erumpunt.