Latin
PROPOSITIO XIII
Leopold Biwald, Physica generalis 136
Unproofread scanNot analysed yet
Easdem virium alternationes produnt effervescentiae, &fermentationes variae, in quibus frequentissimos minimarum particularum ad se accessus, recessusve cum diversis velocitatum gradibus notamus: ex quibus colligitur, ex viribus attrahentibus ad repellentes, atque ex his ad illas per vices complures transitum factum fuisse. Idem evincunt phaenomena corporum mollium, quae comprimi diversis modis, &in figuras varias inflecti se sinunt, quin Cum enim parte partium cohaesio tollatur. anteriore adducta, posteriores eandem sequantur, eaque propulsa, illae recedant, id indicio est, particulas corporum mollium, mutata licet aliquantum earum a reliquis distantia, per vices plures ab iisdem iam attrahi, iam repelli. SCHOLION I. Cl. Muschenbroek fluida diversi gene ris corporibus solidis pondere, densitate, partium textura plurimum differentibus imposuit, variaque guttarum inde nascentium phaenomena adnotavit, de quibus haec habet (Introd. ad Phil. Nat. §. MXVIII.