Latin
PROPOSITIO XIII
Leopold Biwald, Physica generalis 137
Unproofread scanNot analysed yet
)si flui"da frigida exiguis, discretisque portionibus in solidi, fri"gidique corporis mundam, planamque superficiem effun"dantur, etiam in guttas globosas corrotundantur: pon„dere autem suo deorsum nituntur, &inferius a plano su„stentantur; ideo a parte inferiori applanantur, superiori ,perstante rotunda, ac si sphaerae segmentum forent: ac"cedit hic plani excipientis vis trahens, quae guttam "quoque deorsum urget; hoc modo inferior planities "augetur: quo igitur plani, in quo gutta iacet, minor "trahens vis fuerit, eo gutta pilae similior erit: si ex te"nui fistula vitrea aqua lente effluat in superficiem ferri „politi, guttam diametri unius lineae formatura, guttae "figura vix ab hemisphaerio differet: eadem aquae copia "in ebore excepta est segmentum minus hemisphaerio; "parum minor est gibbositas in ligno Guaiaco &buxeo: "minor adhuc gibbositas in ligno Granadillae, &nucis: "minor adhuc est in mercurii superficie; minima in spe"culo vitreo, in quo late diffluens, segmentum amplio "ris pilae parvum refert: aqueae autem guttae frondium „lanugini insistentes in parvos, &fere perfectos globan"tur orbes, quales roris in plantis cernuntur guttae. Ef"fusae etiam guttae liquorum aqueorum in ferrum cali„dum in globos corrotundantur salientes in ferro, id vix "attingentes, donec penitus sint dissipatae in vapores. „Sed guttarum aquearum rotunditates differunt in variis "positarum corporibus firmis, prout horum vires attra„hentes differunt, quae tantum ex singularibus experi„mentis eruuntur. Huiusmodi experimenta capi possunt "in omni genere fluidi, quod in omnibus corporibus fir"mis pinguibus, ¯is, fluidisve ponendum est, tum"que non possunt non pulcherrimae occurrere apparitio"num varietates, ut in nonnullis experimentis observa"re coepi. Si guttulae mercurii exiguae diametri o, 15 "poll. institerint plano politissimo, quod atramento lapo"nico, sive vernice vestitum est, aut vitro, aut vitro "muscovitico, vel metallo cuicunque polito, &mundo, "sunt admodum pigrae, vix loco moventur, inclinato licet „ad solum metallo, vel vitro; imo ex quocunque memo"rato, potissimum ex vitro inverso, non excidunt: tumque „clare, quantum applanatae sunt, qua parte vitro adhae"rescunt, cerni potest: &simul liquet, quantopere vis „trahens tum vitri, tum mercurii harum exiguarum gut "tarum pondus superet. Quo guttae minores iaceant in "vitro planissimo, politissimo, eo perfectiorem pilam re„ ferunt; minoris enim ponderis sunt, estque pondus ad vim „trahentem in minori ratione, quam si guttae fuerint ma"iores, hae enim ex vitro inverso totae excidunt. Ma"iores guttae parte suprema planiores sunt, quamvis gib"bosae, sed undequaque margine convexo admodum ro"tundo, ex sphaera quasi multo minori secto, finiuntur, si"ve superficiem inferiorem, vitrum attingentem, sive su„periorem inspexeris: guttas in vitro formare potui dia"metri 2, 5 poll.