Latin
PROPOSITIO XVI
Leopold Biwald, Physica generalis 160
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim so„lemne illud hominibus, atque usitatum, quod quidem „est maximorum praejudiciorum fons, &origo praecipua, „ut, quidquid in nostris sensibus est nihil, habeamus pro „nihilo absoluto. Sic utique per tot saecula a multis est "creditum, &nunc etiam a vulgo creditur, quietem tel„luris, &diurnum solis, ac fixarum motum sensuum testi„monio evinci, cum apud Philosophos iam constet, eius"modi quaestionem longe aliunde resolvendam esse, quam „per sensus, in quibus debent eaedem prorsus impressio"nes fieri, sive stemus &nos, &terra, ac moveantur „astra, sive moveamur communi motu &nos, &terra, "ac astra consistant. Motum cognoscimus per mutatio„nem positionis, quam obiecti imago habet in oculo, &„quietem per eiusdem positionis permanentiam. Tam „mutatio, quam permanentia fieri possunt duplici modo: „mutatio, primo si nobis immotis obiectum moveatur, &„permanentia, si id ipsum stet: secundo illa, si obiecto "stante moveamur nos; haec, si moveamur simul motu "communi. Motum nostrum non sentimus, nisi ubi nos „ipsi motum inducimus, ut ubi caput circumagimus, vel „ubi curru delati succutimur. Idcirco habemus tum qui„dem motum ipsum pro nullo, nisi aliunde admoneamur de „eodem motu per causas, quae nobis sint cognitae, ut, „ubi provehimur portu, quo casu vector, qui iam diu „assuevit ideae littoris stantis, &navis promotae per re"mos, vel vela, corrigit apparentiam illius terraeque. „urbesque recedunt, &sibi, non illis motum adiudicat. "Hinc Philosophus, ne fallatur, non debet primis hisce „ideis, acquiescere, quas e sensationibus haurimus, &„ex illis deducere consectaria sine diligenti perquisitio"ne, ac in ea, quae ab infantia deduxit, debet diligen„ter inquirere. Si inveniat easdem illas sensuum per„ceptiones duplici modo aeque fieri posse; peccabit „utique contra Logicae etiam naturalis leges, si alterum „modum prae altero pergat eligere, unice, quia alterum gantea non viderat, &pro nullo habuerat, &idcirco „alteri tantum assueverat. Id vero accidit in casu no„stro; sensationes habebuntur caedem, sive materia con"stet punctis prorsus inextensis, &distantibus inter se per „intervalla minima, quae sensum fugiant, ac vires ad illa „intervalla pertinentes organorum nostrorum fibras fine „ulla sensibili interruptione afficiant, sive continua sit, „&per immediatum contactum agat ----Quamobrem „errabit contra rectae ratiocinationis usum, qui ex prae"luiudicio ab huiusce conciliationis, &alterius huiusce sen„sationum nostrarum causae ignoratione inducto conti"nuam extensionem ut proprietatem necessariam corpo„rum omnino credat, &multo magis, qui censeat, mate"rialis substantiae ideam in ea ipsa continua extensione "debere consistere.