Latin
PROPOSITIO XVI
Leopold Biwald, Physica generalis 161
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION a. Unde porro proveniat, ut extensionem aliquam continuam ad essentiam corporis pertinere existimemus, citatus author uberius declarat: „ideae primae omnium, quas circa corpora acquisivimus per sen"sus, fuerunt omnino eae, quas in nobis tactus excitavit, „&easdem omnium frequentissimas hausimus. Multa pro"fecto in ipso materno utero se tactui perpetuo offerebant, „antequam ullam fortasse saporum, aut odorum, aut so„norum, aut colorum ideam habere possemus per alios „sensus, quarum ipsarum ubi eas primum habere coepi"mus, multo minor sub initium frequentia fuit. Ideae „autem, quas per tactum habuimus, ortae sunt ex phae„nomenis huiusmodi: experiebamur palpando, vel teme"re impingendo resistentiam vel a nostris, vel a maternis „membris ortam, quae cum nullam interruptionem per „aliquod sensibile intervallum sensui obiiceret, obtulit „nobis ideam impenetrabilitatis, &extensionis continuae: „cumque deinde cessaret in eadem directione alicubi resi„stentia, &secundum aliam directionem exerceretur, „terminos eiusdem quantitatis concepimus, &figurae "ideam hausimus. 199. Illud quoque in hac virium theoria a nonnullis carpitur, quod vi attractivae addendo vim repulsivam, novum virium genus in naturam introducatur. Censent igitur, satis esse, alterum tantummodo adhibere, &repulsionem explicare tantum per attractionem minorem. His vero respondemus, existentiam vis repulsivae argumentis positivis evictam superius fuisse.