Latin
PROPOSITIO II
Leopold Biwald, Physica generalis 167
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO II. Per eandem virium legem recte quoque exponitur extensio. 202. Extensio etenim ex impenetrabilitate Doritur, &in eo consistit, quod aliae partes sint extra alias; quod quidem certe eveniet, si plura puncta idem spatii punctum occupare non possint. Habebunt siquidem quasdam inter se distantias, nec in eadem recta, nec in eodem omnia plano iacebunt. Erunt vero multa eorum ita propinqua, ut intervalla eorundem omnem sensum effugiant: quod si praeterea eo numero sint, ut sensus nostros afficere modo conveniente possint, extensum constituent physicum, sive sensibile; mathematicum enim, sive stricte tale ex natura iam superius removimus. COR. I. Ex extensione consequitur figura: cum enim Quid sign. ra? puncta dispergantur per spatium extensum in longum, latum, &profundum, limitem utique aliquem suae extenε δια sionis habent, qui est ipsa eorundem figura. COR. 2. Moles est spatium illud omne, quod certus Quid mopunctorum numerus, qui per modum unius a nobis conles? sideratur, occupat: dependet itaque a figura ipsa, sive a limite extensionis. COR. 3. Massa est numerus punctorum sub certa mole, Quid massive volumine contentorum. sa? SCHOLION. Notandum hic est, ideam massae esse admodum vagam, ac indeterminatam cum etiam in communi sententia massa dicatur portio materiae sub certo volumine contentae, ubi massae nomine materia omnis indicaeatur ad corporis constitutionem pertinens. Oritur ve ro ingens hic difficultas, quaenam materiae portio ad corporis cuius vis constitutionem referenda sit, neque lis ista tam levi negotio decidi potest; quamobrem vulgari massae aestimatione contenti esse debemus. COR. 4. Densitas, &raritas a numero punctorum maiore, vel minore sub eodem volumine comprehenso dependent. Has esse quid pure respectivum ad nostros sensus iam superius (18. Schol.) dictum est. Hic notari potest, mensuram densitatis esse massam divisam per molem, sive si densitas vocetur d, massam, moles, sive volumen *,esse da -,ac proinde nm =du, &v –q