Latin
PROPOSITIO III
Leopold Biwald, Physica generalis 168
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Ex hac virium lege corporum quoque divisibilitas repeti potest. 203. Drimorum quidem materiae elementorum in hac sententia divisibilitas nulla est, cum ea simplicia, &inextensa sint; at vero massae quaelibet, quae nobis aliud non sunt, quam dictorum, punctorum congeries, dividi in partes possunt, non tamen plures, quam sit ipse punctorum massam constituentium numerus. Cum enim puncta haec, &quae ex illis coalescunt moleculae, nonnisi finitis viribus ad se invicem accedant, vel accedere nitantur, hic eorum ad se invicem accedendi nisus finitis quoque viribus vinci, eaque a se invicem divelli, sive dividi poterunt. ARDe cohaesione corporum, variisque eius speciebus, &Phaenomenis. 204. Cobaesionis nomine intelligimus eam cor- Quid cohaesio: porum sive solidorum, sive fluidorum coniunctionem, qua massam unam continuam constituunt. SCHOLION.