Latin
PROPOSITIO III
Leopold Biwald, Physica generalis 169
Unproofread scanNot analysed yet
Consideratur haec quidem praecipue in corporibus, quae solida vocamus, sed &in fluidis quaedam est cohaesio, sive tenacitas, qua partes fluidorum quorumvis separationi resistunt, praecipue vero notatur in fluidis exigua portione acceptis, in quibus fere semper in figuram rotundam, sive sphaericam sese componunt. Quaenam 205. Cohaesionis phaenomena a Physicis cobaesiocomplura notata sunt: &quidem 1) gradus nis phaecohaesionis, quos colligimus ex quantitate vinomena? rium, quas ad divellenda corpora adhibere opus est, in variis corporibus diversissimi sunt, quin etiam in eodem corpore temporis tractu gradus cohaesionis immutantur. 2) Cohaesionis firmitas haudquaquam respondet corporum densitati, uti patet in exemplo plumbi, &adamantis. 3) Corpora cohaerentia divulsioni partium suarum vario modo resistunt pro varietate directionum, qua ea partium divulsio peragitur. 4) Corpora, quorum superficies plana admodum, ac laevigata est, sola partium appressione ita cohaerent, ut nisu perpendiculari aegre distrahantur tametsi non magno negotio divellantur, si altera superficies per alteram excurrat motu ipsis superficiebus parallelo: ut si capiantur duo specula specuvitrea plana, polita, munda, sicca, lumque speculo imponatur, vi satis magna ea cohaerebunt, quam specula illa separaturus facile persentiscet: idem eveniet, quotiescunque planissimae superficiei metalla, &semimetalla, aut lapides duri, qui politi nitent, sibi imponuntur.