Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 176-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS III. Opiniones variorum de causa physica cohaesionis corporum. 206. Quod ad causam physicam cohaesionis attinet, Cartesius existimavit, ex corpusculis primitivis corpora cohaerentia fieri hoc ipso duntaxat, quod posita iuxta se invicem ea sint, ac quiescant. „Dura enim „ait ea esse Corpora (P. 2. Princ. N. 54), „quorum omnes particulae iuxta se mutuo „quiescunt, propterea, quia nullus alius mo„dus magis adversari potest motui, per quem „istae particulae separentur, quam ipsarum „quies. Id ipsum sensit Boyle (de firmitate Sect. XIV. ),„Videtur generaliter in cor„poribus sive grandioribus, sive minoribus „sufficientem cohaesionis causam esse, quod 3, corporis partes iuxta se quiescant, etiamsi „forte integrum corpus de loco ad locum "moveatur. 207. Verum quies haec partium iuxta se Quid de ea sentienpositarum, quam aliunde respectivam solum dum? esse Cartesiani, Copernicani systematis sectatores, diffiteri nequeunt, ingenti illi cohaesioni, quam in corporibus nonnullis v. g. in metallis experimur, explicandae haudquaquam sufficit.