Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 177
Unproofread scanNot analysed yet
Hac enim quiete separationi partium non magis resistunt corpora, quam motui: est autem resistentia, quam corpora motui opponunt, massae proportionalis, vis autem cohaesionis massae corporum, sive densitati (205) minime respondet. 208. Ioannes Bernoullius, &Leibnitius co-Sententia Bernoulhaesionem corporum a motibus conspirantibus lii eorundem repetunt, utunturque exemplo veLeibnitii. li aquae, quod in fontibus conspicere nonnunquam licet: velum hoc, aiunt illi, ex conspirante duntaxat motu tenuissimarum guttularum confit, si tamen digito quis velit perrumpere, eo maiorem experietur resistentiam, quo ipsa effluentis aquae velocitas maior est, ut adeo multo adhuc maior conspirantis motus velocitas requiratur ad eorum, quae sensus nostros afficiunt, &nonnisi vi ingenti diffringuntur, corporum cohaesionem efficiendam. 109. Opinionem hanc ita refutat P. Bosco. Quid de ea sentienvich (Theor. vir. §. 407.) ,Ea, quae cohaedum? arent, utique respective quiescunt, sive mo"tus conspirantes habent.