Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 180
Unproofread scanNot analysed yet
Censent nimirum corpora ab aere externo, alioque fluido aere vulgari multo subtiliore omni ex parte comprimi, quod fluidum, cum corpora quaelibet, ipsumque adeo vitrum liberrime permeet, in vacuo quoque Boyleano praesens est, eosdemque effectus praestat. 213. His vero illud primo reponimus, aeris vulgaris pressionem ad cohaesionem solidorum non sufficere; est enim ea in experimentis Musschenbroekii supra expositis nonnisi ponderi quadraginta unius librarum par, cum tamen cylindri illi vi multo maiore cohaereant. Quod si iam ad fluidum subtilius recurrant, obstat secundo, quod existentia fluidi eiusmodi aere multo subtilioris nullo argumento evicta sit, illudque nonnisi precario assumatur. Tertio, fluidum hoc, cum omnium corporum quantumvis densorum poros, ac interstitia quaevis liberrime permeet, ad cohaesionem efficiendam minus aptum videri: quantum enim fluidum hoc corpora ambiens partes eorundem ad se invicem urget tantundem fluidum id ipsum intra corpora comprehensum coniunctioni partium obstabit. Quarto, cum actione fluidi huius subtilioris diversa cylindrorum cohaesio, dum idem fluidum inter omnes hos cylindros interiicitur, minime consentit. An non enim, ait Musschenbroek, „tum a pari pondere „omnes cylindri, ex quacunque materia fue„rint, divulsi fuissent, eodem sebo inter „omnes interfuso, quod eadem facilitate, &„copia a fluido subtili permeetur, necesse est: "&si praeter sebum densitas corporum con"currat, an tum non marmor exploratorum „maxime porosum minore pondere fractum, „&seiunctum fuisset, quam multo densius ar„gentum, aut vitrum?