Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 181
Unproofread scanNot analysed yet
an non id fluidum „subtilius, quod maiori libertate sebum, quam „metallum permeat, cylindros, inter quos fu„sum est sebum, potius seiungeret, quam uni„ret. Quinto, hinc denique sequeretur, corporum cohaesionem vel fore in ratione voluminum, vel in ratione densitatum, quorum neutrum phaenomenis consentit. 214. Newtonus cohaesionem corporum re- Quae sententia petit ab attractione, quae diversa sit ab ea, per Newtoquam gravitas corporum explicatur. Hanc poni? nit diminutis distantiis crescentem ita, ut in contactu sit admodum magna, &ubi primigeniae particulae se in planis continuis, adeoque in punctis numero infinitis contingunt, sit infinities maior, quam ubi particulae primigeniae particulas primigenias in certis punctis numero finitis contingant, ac eo minor sit, quo pauciores contactus sunt respectu numeri particularum primigeniarum, quibus constant particulae maiores, quae se contingunt; quorum contactuum numerus, cum sit eo minor, quo altius ascenditur in ordine particularum a minoribus particulis compositarum, donec deveniatur ad haec nostra corpora, inde ipse deducit, particulas ordinum altiorum minus itidem tenaces esse, &minime omnium haec ipsa corpora, quae malleis, &cuneis divididimus.