Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 182
Unproofread scanNot analysed yet
215. Quoniam vero argumentis superius allatis ostendimus, nullum esse corporum contactum stricte talem, facile intelligitur, explicationem hanc locum habere non posse. Accedit, quod non facile a Newtonianis determinetur, in quanam ratione attractatio in contactu immediato agat. Quod si enim attractio in contactu immediato in ratione inversa duplicata, vel triplicata agere dicatur, vis cohaesionis in contactu immediato erit infinita; quod si vero in ratione minore ea agat, attractio in minimis a contactu distantiis minima itidem erit, quod phaenomenis repugnat.