Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 198
Unproofread scanNot analysed yet
Solida ea corpora vocamus, quae ita inter se connexa sunt, ut quemlibet aliquot particularum motum sequantur reliquae promotae, ut ait P. Boscovich, si illae promoveantur, retractae, si illae retrahantur, conversae in latus, si linea, in qua ipsae iacent, directionem mutet. 232. Quod solida haec corpora attinet, eorum natura a varia limitum, &arearum interiectarum constitutione, praecipue vero a virium inaequalitate, &actione inlatus dependet; de qua re numero praecedente (230) egimus, eaque ex curvae virium superius expositae consideratione amplius elucescit. 233. Fluida vocamus ea corpora, quorum partes facili negotio separantur, impressionique externae cuivis cedunt, motus denique intestinos, ac comparativos nullo negotio admittunt. 234. Notandum vero cum P. Boscovich, trium generum fluida notari: atque primum quidem genus constituunt ea fluida, in quorum partibus maioribus nulla observatur vis, qua sese mutuo sive petant, sive fugiant. Eiusmodi sunt pulveres &arenulae, ex quibus horologia clepsydris veterum similia construuntur, quae ad fluidorum naturam proxime accedunt, si superficiem habeant satis laevigatam, ut in granulis quibusdam cernimus, v. g.