Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 199
Unproofread scanNot analysed yet
in milio. Ad secundum genus ea pertinent, quorum maiores moleculae sese repellunt, quod notamus in aere, &vaporibus aqueis. Tertium denique genus eorum est, quorum maiores particulae sese attrahunt, quod in aqua, mercurio, aliisque liquoribus evenire cernimus. 235. Fluiditas in tertio praecipue fluido-Unde fluiditas? rum genere inde enascitur, quod constent particulis ad figuram sphaericam proxime accedentibus, sive eiusmodi, quarum puncta ita in superficies sphaericas concentricas disponuntur, ut in aequalibus a centro distantiis aequaliter, numeroque pari distributa sint. Huius enim generis particulae in omnem partem ad sensum aequabiliter agent, viresque habebunt ad earundem centra tendentes. Eiusmodi moleculae aliae circa alias revolvi poterunt, quin motus ad partes remotiores propagetur, &si quae moleculae ab aliis paulo magis recesserint, eodem tempore accedent ad alias, quamobrem vires attrahentes, ac repellentes mutuo se compensabunt.