Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 201
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc quoque fit, ut si in quapiam fluidi parte gravitas quavis demum ex causa diminuatur, partes fluidi graviores illuc affluant, levioresque loco dimoveant, atque extrudant, neque ante quiescant, quam aequilibrium restitutum fuerit. 2) Fluida in omnem partem facillime moventur; cum enim particulis rotundis, &summe laevigatis constent, motus in omnem plagam facillimus erit. 3) Fluiditas maior, minorve raritati, vel densitati massarum haud respondet: cum enim ea in aequabili punctorum distributione sita sit, ea haudquaquam maiori, minorive eorundem punctorum numero respondet. Universim igitur dicendum erit, ea, quae aequabilem illam punctorum distributionem, viresque inde ortas, viriumque harum directionem tollunt, fluiditatem quoque tollere, quae vero ista imminuunt, ipsam quoque fluiditatem imminuere. Istud autem fieri aeque potest per ingressum heterogenearum molecularum, &per egressum, sive expulsionem quarundam. Constat enim, utroque in casu dictum virium aequilibrium turbari; hinc est, quod fluiditas vulgo tanto maior haberi videatur, quo maior est molecularum homogeneitas, sive quo pauciores heterogeneae moleculae admixtae sunt. SCHOLION. Nonnulli Physici distinguunt fluidam, humidum, &liquidum. Liquidum vocant fluidum illud, cuius partes sibi relictae ad libellam sese componunt, id est superficiem induunt horizonti parallelam, quod notamus in aqua, oleis, mercurio, &c. Fluidum dicunt, cuius partes parum inter se cohaerent, tactui facile cedunt, seseque velut sponte expandunt, uti cumulus farinae, lapidum in pulverem contritorum, arenularum &c. Humida denique vocant, quae corporibus aliis facile adhaerescunt: verum distinctio haec non magni momenti est. Nos, quotiescunque de fluido generatim sermo erit, intelligemus fluidum stricte tale, sive quod &fluidum, &liquidum sit.